Latin
Book 3, Letter 40
Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim 3.40
Unproofread scanNot analysed yet
Quamvis sensum nostrae pietatis turba multiplex cogitationis intraret, et diversas regni partes consueta sedulitate respiceret, festine tamen remedia vestræ utilitatis aspeximus: quoniam apud conscientiam nostram læsionis genus est, profutura tardare, nec possumus aestimare jucundum, quod ingrata fuerit dilatione suspensum. Nam excrescentibus morbis laesio debacchari permittitur, cum medicina differtur. Vobis itaque hostili ferocitate vastatis pro qualitate læsionis per indictionem quartam (id eat anno Christi 5il) relaxatam agnoscite tributariam functionem: quia non gratulamur exigere, quod tristis noscitur solutor offerre. Ita tamen ut de illis quae constat intacta, exercituales juventur expensae: quia illos in totum devotio con debet deserere quos pro se laborare cognoscit. Invalidus est siquidem jejunus defensor, nec animus ministrat audaciam, cum virtus corporeo fuerit robore destituta.