Latin
Book 3, Letter 41
Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim 3.41
Unproofread scanNot analysed yet
Tolerabile fit omne quod aequabili ordinatione disponitur, quia divisum onus sub communione, subjectos certum est non gravare. Pars enim extrema ad unumquemque redit, cum summa universos incluserit. Tritioi itaque speciem, quam eb eiercituales expensas, nostra providentia de Italia destinavit, ne fatigata provincia hujusmodi præbitione læderetur, ad castella supra Draentiam constituta de Massiliensibus horreis constat esse portandam. Quapropter jubemus ut studium devehendi suprallictæ speciei communiter subeatur; quatenus celeriter possit fieri, quod universitatis studio videtur assumi.