Latin
Book 3, Letter 42
Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim 3.42
Unproofread scanNot analysed yet
Non occurritur sub principe benigno remedia postularesubjectos, quoniam53supplicationem præcedi humanitas, et miro modo posteriora fiunt vota quam præstita. Nuper siquidem moti justitia, jusseramus, ut pars aliqua illaesa provinciae Gothis noStris alimonia reperta praestaret. Sed quia licet principem semper humaniora censere (dum varietatis non habet vitium, quod pro beneficio fuerit immutatum), et ut nec nimia possessores illatione gravarentur, ex Italia destinavimus exercituales expensas, ut ad defen- Nouem vestram directus exercitus nostris humanitatibus aleretur, solumque auxilium •provinciæ de tam magna congregatione sentirent. Ducibus etiam ac præpositis sufficientem transmisimus pecuniæ. quantitatem; ut eorum præbendæ •,quæ non potuerunt convehi, ibi debuissent sine alicujus dispendio comparari: quia delectui nostro nec illa voluimus imponere quae vos potuistis (ut arbitramur) offerre.