Latin
Book 7, Xxxii. Formula Qua Moneta Committitur
Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim 7-32
Unproofread scanNot analysed yet
Omnis quidem utilitas publica fideli debet actione compleri, quia totum vitiosum geritur, ubi conscientiae puritas non habetur: tamen omnino monetæ debet integritas quæri, ubi et vultus noster intprimitur, et generalis utilitas invenitur. Quidnam erit lutum, si in nostra peccetur effigie; pt quam subjectus corde venerari debet, manu sacrilega violare festinet? Additur quod venalitas cuncta dissolvit [Grul. ,Cuj. ,Niv. et Gam. ,dissolvitur ],si victualia metalla vitiantur, quando necesse est respui quod in mercimoniis corruptum videtur offerri. Quis ergo patiatur unius esse commodum dispendia scelesta cuactorum, ut detestabile vitium venire possit ad pretium? Sit mundum quod ad formam nostras serenitatis adducitur. Claritas regia nil admittit infectum. Nam si vultus cujuslibet sincero colore depipSitur, multo justius metallorum puritate principalis gratia custoditur. Auri flamma nulla injuria permixtionis albescat, argenti color gratia candoris arrideat, aeris rubor in nativa qualitate permapeat. Nam si pnum lædere legibus putatur esse damnandum, quid ille mereri poterit, qui in tan tam hominum numerositatem peccaverit? Pondus quinetiam constitutum denariis præcipimus debere servari, qui olim tam penso quam numero vendebantur: unde verborum vocabula competenter ab origine trahens, compendium et dispendium pulchre vocitavit antiquitas. Pecunia enim a pecudis tergo nominata, Callis auctoribus, sine aliquo adhuc signo ad metalla translata est. Quam non sinimus fæculenta permixtione fieri contemptibilem, ne iterum in antiquam eognoscatur redire vilitatem. Proinde te, cujus nobis laudata est integritas actionis, ab illa indictione per juge quinquennium monetæ curam habere præcipimus, quam servius rex In acre primum impressisse perhibetur; ita ut tuo periculo nan dubites quæri, si quid in illa fraudis potuerit inveniri. Nam sicut casus asperos subibis, si quid fortasse deliqueris, ita irremuneratum non relinquimus, si te egisse Inculpabiliter senserimus.