Latin
Book 7, Xlii. Formula Edicti. Ad Quæstorem, Ut Ipse Spondere Debeat Qui Sajonem Meretur
Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim 7-42
Unproofread scanNot analysed yet
Frequenter sajones, quos a nobis credidimus pia voluntate concedi, querelis maximis cognovimus ingravatos. Corruptum est (proh dolor!) beneficium nostrum, crevitque potius de medicina calamitas, dum ad alios usus potentium malignitate translati sunt quam eos nostra remedia transtulerunt. Unde nobis necesse fuit remedio salubri votis pestiferis obviare, ne dum pietatis studium ad æqualia beneficia trahitur, surreptionum iniquissima patiamur. Atque ideo edictali programmate definimus ut quicunque contra violentas insidias propter ineluctabiles necessitates suas mereri desiderat fortem sajonem, officio nostro poenali se vinculo cautionis astringat; ut si praecepta nostrae jussionis immissione plectibili sajus quem meretur excesserit, et ipse poenae nomine det auri libras tot, et satisfacere promittat quaecunque ejus adversarius potuerit tam commodi quam itineris sustinere detrimenta. Nos enim cum reprimere inciviles animos volumus, prægravare innocentiam non debemus. Sajus autem, qui sua voluntate modum præceptionis excesserit, donativis se noverit exuendum, et gratiæ nostrae (quod est damnis omnibus gravius) incurrere posse periculum; nec sibi ulterius esse credendum, si jussionis nostrae, cujus exsecutor esse debuit, temerator exstiterit.