Latin
Book 7, Xliii. Formula Probatoriæ Chartariorum
Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim 7-43
Unproofread scanNot analysed yet
Constat militiam bene geri, quae probatis videtur imponi, quando ipse secum potest revolvere quod judex eum potnit admonere; maxime cum ad patrimonia divinae talis domus mereatur accedere, ut cupiditate detestabili non possit accendi. Deinde cum splendidissimum officium censoria quadam gravitate reluceat, et turpe sit illis misceri qui dignis moribus non possunt approbari, congruum videtur tales quaerere qui in nullo debeant displicere. Atque ideo tribunt a chartariorum suggestione comperta, penes quem officii est digna reverentia, ab illo die chartarii te volumus nomen adipisci; ut qui nobis bene acturu3 prondueris, documentis laudabilibus approberis. Avaritiam declina, longius fuge iniqua compendia. Multo melius proficitur, si bonis moribus serviatur.