Latin
Book 7, XLIV. FORMULA DE b COMPETITORIBUS
Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim 7-44
Unproofread scanNot analysed yet
Nescio quid grande de se videtur promittere, qui loca desiderat publica possidere. Hoc enim ita Geri decet, si a res squalida in meliorem loci faciem transferatur et revocetur ad ornatum quod pridem videbatur jacere incultum. Atque ideo desideranti tibi illum locum proprietario jure concedimus, praeter aes, aut plumbum, vel marmora, si tamen ibi fuerint latere comperta. Age itaque ut per te sumat decorem quod neglectum incuria vetustate jacuerat; quatenus boni civis laudem invenire merearis, si faciem tuæ civitatis ornaveris, securus etiam ad posteros transmissurus quod proprio fuerit labore compositum. Quia tanto firmius unusquisque possidebit, quanto se auctoresque suos amplius expendisse probaverit.