Latin
Caput VI
Cesare Cremonini, Disputatio de coelo 336
Unproofread scanNot analysed yet
Ratio vero qua id colligatur, est ista. Ostenditur in 3. de Ani ma, animam rationalem, quę est forma informans hominem, esse praeditam facultate intellectiua, quae dicitur intellectus possibilis, de hocque intellectu ostenditur, eum non esse vim organicam, &non esse mistum corpori. Ex hoc colligitur, for mas prorsus a materia separatas esse intellectus, huiusmodi argumento. Si formę materiam informantes qua parte supra materiam extolluntur, fiunt intelligentes, tanto magis erunt intelligentes formae amateria penitus separatae; sed anima hu mana, quae est forma materiam informans, qua parte extollitur supra materiam, redditur forma intelligens, ergo multo magis formae simpliciter abstractae debent esse formae intelligentes. Quia si extolli supra materiam facit vim intellectualem, multo magis id debet facere esse prorsus immateriale. Quantum attinet ad secundum. Duo sunt modi intelligendi passim recepti; vnus est per receptionem intelligibilis alius per essentiam. Modus, qui est per receptionem intelligibilis, est multipliciter distinctus; hunc enim dicunt intelligere per speciem, quod reperitur multis modis variatum; aut per speciem connatam, veluti est intelligere apud Platonem per Ideas animae connaturales; aut per speciem concreatam, qualis est Theologis intellectio Angelorum; aut per speciem infusam, qualis est intellectio Prophetarum. Qui tres modi sunt ab Aristotele alieni. Ideas quidem Platonis saepe reprobauit; alias species minime cognouit. Alter modus est per receptionem intelligibilis patiendo ab ipso intelligibili, quia intelligere est pati ab intelligibili 3. de Anima textu 2. qui solus est Peripateticus. Vnde in Lycaeo duo sunt modi intellectionis; vnus per essentiam; alter per receptionem patiendo ab intelligibili. Ex istis, hic secundus non potest conuenire intelligen tijs; non enim possunt pati ab intelligibili per susceptionem speciei, vt noster intellectus; quia talis receptio fit sensuum interuentu, &talis speciei productio est propria sensibilium.