Latin
VARIETAS PSEVDONARCISSI PLENO FLORE
Charles de L'Ecluse, Curae posteriores 26
Unproofread scanNot analysed yet
VARIETAS PSEVDONARCISSI PLENO FLORE. Pag. 105. ad cap. XVII de Pseudonarcisso (cuius numerus immutari poterit, ob insertas praecedentes descriptiones, quibus separata capita debebantur nempe ante Sectionem Est etiam, insere ea quae sunt in Altera Appendice de Pseudonarcisso pleno flore. Sed &eidem Capiti de Pseudonarcisso plene flore, ante sectionem Scribebat, intersere sequentia verbas Ceterùm videbam anno Christi 1607 alium Pseudonarcissum pleno flore, alterius formae: nam sex dumtaxat habebat folia expansa, deinde tubum aureum, oris quidem crispis, sed in profundas repandasque lacinias diuisis praeditum, qui continebat alia sex folia pallidi coloris, amplectentia secundum tubum aureum, profundis etiam laciniis scissum, continentem in medio alia pallida folia, &tertii aurei tubi informis lacinias simul permixtas, egregio spectaculo. Hunc alebat in suo horto Christianus Porretus pharmacopoeus Leidensis, cum sequente. Alter non valdè dissimilis erat Pseudo. Narcisso maiori Hispani co, sed graciliore infirmioreque caule praeditus, &sex floris foliis tubum ambientibus pallidioribus: tubo autem è medio protuberante aurei coloris, &per oras simbriato, qui continebat alium eiusdem coloris tubum in tres profundas lacinias diuisum, &frequentibus plicis conuolutum, vt tres tubi peculiares viderentur, eiusdem cum tubo eos amplectente longitudinis: in quorum medio singula ris stilus eminebat breuior, nec ad tubi oras pertingens. Prior Martio florebat; &in Aprilem vsque flos eius perdurabat: Alterius verò flos Aprili dumtaxat aperiebatur. Neuter horum similis erat illi, cuius picturam ad me mittebat triplici tubo constantis, quem ambiebant duodecim pallida folia, cuius figuram in Altera Appendice exhibui: nihil etiam communc habebat cum Pseudo Narcissis vulgaribus pleno flore praeditis cuius duo reperiuntur genera: nam vnus, qui elegantior, florem explicatum semper gerit; alter rarò admodùm florem explicat, sed suo inuolucro vtplurimum inclusus permanet: vtriusque autem flores ex pallidioribus foliis multiplici serie dispositis constant, &nullo tubo sunt praediti.