Latin
26.1 to 26.5
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 26.1-5
Unproofread scanNot analysed yet
caloris particeps est. Astrologi etiam calidum esse declarant, quandoquidem sub Martis dominio constituunt, Planetae calidi &sicci. Praeter auctoritates tam gravium virorum, ipsa ratio, &ejus actiones id demonstrant: videmus enim ventriculi superfluas humiditates absumere, obstructiones aperire, menses provocare, absumere &desiccare, quae sunt caloris opera. Sed animadverto Burgum ex jam dictis dubium esse redditum, nec adeò confidentem, ut antea erat. B. Verum id est; nam auditis tam gravium virorum sententiis, &adeò probabilibus rationibus ferrum esse calidum, valdè dubius sum redditus; ut statuere nequeam, cui parti fidem adhibere debeam. D. M. Sic etiam plerique alii de ferro scribentes, nihil certi statuere potuerunt, &de ejus temperamento siluerunt, ignari in quam partem vergerent, observatâ opinionum varietate quam enarravimus. B. Docti &ingeniosi viri officium esset, ut isti Auctores, qui tanto tempore discordes fuerunt, conciliarentur: atque meâ opinione dominus Doctor id commodè praestare posset, quandoquidem Graecos cum Arabibus conciliavit, in controversiâ de venae sectione in pleuritide, &alias controversias de hac materiâ ortas. Cumque illud opus adeò aestimatum &acceptum ubique fuerit; sic etiam hoc commendabitur, si graves auctores adcò differentes conciliabuntur. D. M. Istud praestare posse, difficile videtur. B. Tanto praestantius &majore aestimatione dignum. D. M. Ut Burgi petitioni satisfaciam, meam sententiam proferam, certam veritatem eliciendi potiùs desiderio, quàm ut me judicem statuam, &definitivam sententiam pronunciem. Ex Avicennae reliquorumque auctorum sententiâ jam diximus, omnia metalla ex sulphure &argento vivo fieri; ex sulphure quidem, ut patre; argento autem vivo, ut matre: uno tamquam agente, altero tamquam materiâ: quae cùm ita sint, materia ex qua ferrum generatur, ex his duobus constat, ex sulphure nempe calidissimo, &argento vivo frigidissimo, quae Natura in Terrae visceribus concoxit, &in metalla secundum singulorum qualitatem conflavit. Itaque ubi ista duo principia puriora fuerunt, aurum conflatum est: ubi autem crassa &impura fuerunt, alia crassiora: &ex maximè impuris &adustis ferrum est generatum, quod cùm ab impuris crassisque principiis originem trahat, omnium metallorum est durissimum, ut suâ soliditate &duritie reliqua metalla domaret, instrumentúmque fieret necessarium ad ea in usum convertenda: ferrum igitur ex duobus his principiis sulphure &argento vivo natum est, illo calido, hoc frigido: temperamentum itaque obtinere debet istarum duarum qualitatum particeps.