Latin
25.5 to 25.6
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 25.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
ORBICVLARIS porrò rotunditatis ferè erat Primus, ab umbilico sive infima parte ad supremam tres uncias utrimque altus, &sex unciarum totus per transversum ejus ambitus, cortice sive corio valde duro tectus spadicei è nigro coloris, sed adeo elegantibus cùm rectis, tum obliquis, transversisque ad amussim, &,proportione quadam servatâ, ductis sulcis insignito, ut summum Naturae miraculum appareret: ossiculum satis magnum in se continere, ex sonitu quem agitatus edebat, conjecturam facere, &per sedem, quae nonnihil aperta &hians, videre Uνννν licebat: quâ tamen formâ, quóve temperamento esset praeditum, me latet, quia fructum qui mihi unicus erat, &propter venustatem charus, confringere verebar, ne corrumperem. Similem anno insequente mihi ostendebat honestissimus vir Willelmus Parduynus Medioburgensis, etiam ex Guyana, ut aiebat, delatum, sed minorem, ut qui binas dumtaxat uncias cum semisse ab infimâ sedo ad extremum mucronem, &totidem in ambitu haberet. Alium huic etiam non dissimilem nanciscebatur yGoogle scebatur Christianus Porretus anno M. DC. qui licet vetustus &cariosus, calicem tamen cui pediculus adnexus fuerat, adhuc retinebat: in illo etiam squamae magis distinctae apparebant, &à summo ad imum progredi manifestè conspiciebantur, non à pediculo ad summam partem: quod in duobus aliis observare non licuerat, adeo arctè &firmiter cohaerebant, vt ipsum corium sive integumentum sulcis dumtaxat distinctum videretur.