Latin
26.6 to 26.10
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 26.6-10
Unproofread scanNot analysed yet
Argenti enim vivi ratione frigidum est, &quia manifestâ humiditate cum istis qualitatibus mixtâ caret, siccum est, &proinde durum &frigidum. Sulphuris porrò ratione, calefacit, absumit, desiccat, aperit, roborat, orexin excitat, &admirabilia opera praestat, quae à calore illi insito fieri infrà refęremus. Argenti autem vivi, crassi, impuri, ex quo conflatum est, ratione, cum terrestri facultate ipsi permixtâ, refrigerat, sistit, densat, adstringit, coagulat, prohibetque omnis generis defluxiones; adstrictione, alvi profluvia sistit, refrigerat &calorem temperat, aliaque plurima praestat, quae à frigiditate oriuntur: sic ut ex jam dictis apparcat, ferrum tam contrariis facultatibus praeditum esse, quia ex rebus contrariâ qualitate constantibus compositum est, quae suas vires exerunt pro subjecti ratione: nam ubi apertione opus est, aperit; ubi verò restringendum est, restringit. Praeter istas autem qualitates, aliam habet primariam, ut prae reliquis metallis sit siccissimum; cujus siccitatis ratione, pleraque ex praedictis operatur: itaque calefaciendi, refrigerandi &siccandi vim habet. Hinc factum est, ut nonnulli calidum illud dixerint, quia caloris munia obit: alii verò, frigidum, quoniam refrigerandi vi praeditum esse observârunt: quod accidit, quia ex duobus principiis contrariis uno calido, altero frigido, compositum est. Ex his patet neutros hallucinari, qui vel frigidum esse &refrigerandi vi praeditum, vel calidum, &calefaciendi facultate donatum dixerunt. B. Dextrè &prudenter dominus Doctor controversiam quae in hoc negotio versabatur, &cum magnâ nostrâ satisfactione conciliavit: sed superest adhuc unus scrupulus; nimirum an Argentum vivum sit frigidum, quemadmodum dicit. Nam quidam frigidum esse asserunt, atque id probant ex ejus gravitate, colore, contactu, &quem praestat effectu, quandoquidem qui illud tractant, paralytici redduntur, &in animi deliquium, nervorum tremorem, artuumque relaxationem incidunt, &multi intereunt apoplectici, qui omnes morbi à frigidis causis oriuntur. Alii, qui Argentum vivum calidum constituunt, ab effectu suam opinionem confirmant: quia articulis aliisque corporis partibus eo inunctis calores excitantur, os faucesque inflammantur, tum etiam gingivae &palatum incenduntur, &vehementissimi sudores excitantur: ex illo pariter potentissimum illud corrosivum effici videmus, Sublimatum appellatum, omnes partes, quibus applicatur, incendens ac corrodens; ex eo item conficitur causticum illud corrosivum, pulvis videlicet Praecipitatus: dubium igitur est negotium &difficile, quandoquidem adeò contrarias facultates obtinet refrigerandi &calefaciendi. D. M. In eâdem difficultate haeremus, in quâ de Ferro.