Latin
40.6 to 40.8
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 40.6-8
Unproofread scanNot analysed yet
quia quò impensiùs refrigeratur, eò magis fumi ejus &vapores infringuntur, eamque ob causam minùs caput oflendit, &minùs ad juncturas penetrat: id ex ipso vino deprehenditur, quod refrigeratum, multum suarum virium deperdit, atque impensè refrigeratum, aqua apparet. Plerique sine consideratione infrigidationem cum niue valdè damnant, cùm ignorent bonáne sit, an mala: quia cùm illis res nova appareat, praesertim in hac regione, ne ejus usu offendantur, metuunt. Nobilis quidam apud Satrapam prandens, cui lanx cerasis plena adposita erat, inspersâ supra cerasa nive, ne unum quidem degustare sustinuit, quia nive refrigerata erant: tametsi vetustum sit nivem fructibus inspergere, teste Galeno, qui mora nive conspergebat. In causa autem est, quòd in hac regione nullus nivis usus, imò ne nix quidem conspecta: propterea ejus usus semper suspectus est, &soli Illustres viri (nec illi tamen omnes) sed qui duntaxat in aulâ versati sunt, quique ex ejus usu commodum senserunt, nive utuntur: reliqui enim dicere solent, Hactenus sine nive viximus, sine illâ etiam in posterum vivamus. Neque animadvertunt se etiam bubulâ carne, allioque &porro vivere posse: sed ii cibi malè nutriunt, neque voluptatem adferunt: nam aliud est vesci perdicibus &vitulinâ carne suo tempore, aliud vervecinâ &avibus suo: atque differt carnis esus cum suo jusculo, à perdicis usu cum succolimonum: nam alter cibus rusticanus est, alter delicatus &suavis: sic etiam potus frigidus differt à calido: quia potum cum nive refrigeratum subsequitur sanitas, calidum autem aegritudo &moestitia. Observandum quantam felicitatem Veteres constituerint in frigido potu, cum nive refrigerato inprimis: qui sanè cùm sapientes &prudentes fuerint, magnam conservandae valetudinis curam adhibuerunt, quum in illâ, honoribus, &suis actionibus, felicitatis culmen ponerent. Si igitur eâ solicitudine, quâ diximus, nive refrigeratum potabant in regionibus istâ minùs calidis, cur nobis non liceat frui isto commodo &voluptate, quandoquidem ex eo nobis magna utilitas proveniat, si nive, ut decet, utamur?