Latin
41.1 to 41.4
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 41.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Unusquisque videat quid suae sanitati, aetati, &consuetudini conveniat: quia, ex commodo aut damno accepto, usus eum docebit, quo modo se gerere debeat. Advertendum tamen est, cùm quis ex nive refrigeratum bibit, interdiu sitim initio excitari: sed elapsis septem aut octo diebus, illam tolli, nec inter prandium &coenam ullam sitim molestam esse, aut potum necessarium. Ex nivoso monte sex leucis à Granata urbe distante nix huc advehitur: carè autem ven- Vnde nix Hispalim adveditur, cùm propter itineris longitudinem, tum quia per calidam regionem delata valdè ῥatur. minuitur, sic ut è magnâ quantitate pauca huc inferri possit. Illud admiratione non caret, Granatenses istos montes semper nive abundare, eamque Granatenses montes ni vosi. istic perpetuò durare, &eodem statu manere, licet ardentibus Solis radiis feriantur: quod in Pyrenaeis montibus accidere non videmus, qui singulis quidem annis hieme teguntur nive: sed sub aestatis initium tota dissolvitur, &liquescit, ut nulla persistat. Granatenses Reges, regiâ magnificentiâ mensibus aestivis &summis caloribus, aquam nive refrigeratam Alphonsus de potare solebant, teste nostro Historico Alphonso de Palentia, libro quem de bello GranaPalentia. tensi conscripsit. Nivis conserAdservatur nix frigidis &siccis locis: humiditas enim &calor sunt illi adversa, &maxivandae ratio. mè Eurus, qui ventus est calidus &siccus. Calcatur nix &premitur dum colligitur, ut diutiùs persistat, minusque liquescat. Chares Mitylenaeus meliùs conservari nivem dicit, si calcata quercinis frondibus tegatur. Huc autem advehitur cum stramine, quo melius quàm ullâ aliâ re conservatur, &minùs liquescit. Quod nobis demonstrat Divus Augu D Augustiuus. stinus libro de Civitate Dei, scribens, Quis stramini tantam vim refrigerandi dedit, ut nivem, frigidissimam seu rigentem conservet: quis contrà tantam vim calefaciendi, ut immaturos fructus, mala, &similia ad maturitatem perducat, ut edi possint? Ex quo patet quàm diversis facultatibus stramen sit praeditum, quandoquidem contrarios effectus praebet, nivem conservando, &virides fructus maturando. Majore autem pollet facultate, quàm aqua aëri exposita, aut alia res, quia vas cum illâ in stramine repositum, suam frigiditatem toto die retinet. Duobus autem modis nunc fit cum nive refrigeratio. Uno, ut vasa seu lagenae refrigeRefrigerandi cum nive modi. randae in nive sepeliantur, quod fieri potest ubi nivis est copia: eaque ratione citiùs &magis refrigeratur; quod etiam glacies praestat.