Latin
49.10 to 49.12
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 49.10-12
Unproofread scanNot analysed yet
Nostris verò temporibus herbae, radices, flores, per instrumentum quoddam, quod Alembicum Chymici vocant, sccernuntur: à quibus partes aqueae sunt eae, quae segregantur, &partes aëreae calidae evanescunt vehementis ignis incendio: feculentae verò in fundo vasis remanent: tandem quòd si bene prospexeris, solam aquositatem herbarum, sublimatorium nobis tribuit; aliae autem partes aperientes, &consimiles, omnes deperduntur, ac nimio calore evanescunt. Quoniam si Absinthium cum sua aqua conferas, non idem odor &sapor est in aqua, qui in herba ipsa erat. Maximè hoc evenit nostris partibus, quibus caussa majoris lucri tanto incendio subducuntur, quòd non tantùm vires, ac facultates tenerarum herbarum consumunt, sed Milonis taurum decoquerent. Vsurpabant autem antiqui pro aquis, non has sublimationes, sed ex herbis succos subtrahebant, &post levem fervorem, vel coctionem, excolabant, &sedimine facto, supremam ac defecatam partem secernebant, &illo utebantur pro Aquis. De hac Aqua intellexit noster Avicenna in hac parte. Quantum differat à nostris, vos animadvertite. Rasis Poenus medicus excellentissimus, Galeni simia, decimo octavo lib. sui Continentis, de iis Rosis quae ventrem emolliunt, satis diffusè in medium adducit, maximè cùm de amphemerina febre, quam quotidianam vocat, scriberet: ibidem quanta sit intentio medici in deponendo pituitam in hac febre non parum monuit: de Esser Medico Arabe dixit: Mollifica ventrem in nac aegritudine cum aqua volubilis, dby volubilis, &sacchaeo, aut cum uncia una Sacchari rosacei. Et parum pòst ad hoc confirmandum addidit: Et si vis laxare ventrem, sit cum duabus unciis Sacchari Rosati, &tribus unciis mannae.