Latin
DE ROSIS PERSICIS
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 50-3
Unproofread scanNot analysed yet
Ipse etenim de hoc Saccharo rosaceo solutivo passim commemorat. Et qui ultra scire appetit, legat suum vastum pelagus. Quibus omnibus praefati Arabes instituerunt, quòd Rosae Persicae deponant humores per inferna: "idianas, tertianasque patientibus, sit salutare, &domesticum solutivum. Et praegnantes (quibus exoluentia medicamina sunt prohibita) possunt tam salubri medicina evacuari. Quòd si defecatis oculis hoc negotium mavis judicare, conspicuè videbis, quàm salubria medicamenta nostris temporibus natura germinet. Tempore nanque Apollinis, Aesculapii, Hippocratis, aliorumque antiquorum, ignota erant medicinae, quas Benedictas nuncupamus. Vtebantur enim scamonio, veratro, colocynthide, lathyride, &his similibus: aut quia homines erant robustiores, aut quia hae medicinae mites, erant tempore illo incognitae. De quibus ipsi non absque cautela, &meditatione utebantur. Propinabant autem has medicinas hominibus jam conclamatis, &in aegritudinibus fortibus, velut epilepsia, elephantiasi, ac consimilibus morbis. Quare Plato ille libro de Vniverso, his verbis nos monuit: Nullo modo sanae mentis homini suscipienda illa medicorum purgatio est, quae pharmaciis, id est, solutivis medelis fieri solet: morbi enim nisi periculosissimi sint, pharmaciis irritandi non sunt. Haec Platonis verba intelligi debent de solventibus medicinis jam dictis, quae suo tempore fuerunt. Quam rem ceteri Medici, tam Graeci quàm Barbari, commendatitiam reliquerunt. Nostris verò temporibus natura ipsa melior, velut saluti nostrae consulens, infirmitatem nostrae aetatis respiciens, complures adhibuit medicinas, cum mites, tum salubres: quibus sine labore atque molestia expelluntur humores, &corpora sanantur. Nunc verò obtulit nobis Rosas Persicas, quae inter medicinas benedictas, benedictissima metitò nuncupari potest. Placuit adhuc de rosis Persicis seu Alexandrinis commemorare, quò facilè pernoscatis, quod nec parvi certè momenti est, medicinam solutivam absque damno, &periculo aegrotanti propinare, suavem quidem ad suscipiendum, atque utilem ad medendum. Haec candide Lector, sub brevibus annotavi; quae tamen si parva videntur, sensu tamen virtuteque, multa suboccultantur: Quae obsecro amicè legens, fideliter corrigas: ejus enim caussa tibi damus. Quòd si ostentandi gratia aedidissem, opportunam sanè ignorantiam fatendi ansam praeberem. Vale.