Latin
DE CITRIIS, AVRANTIIS
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 50-4
Unproofread scanNot analysed yet
DE CITRIIS, AVRANTIIS, AC LIMONIIS. D. NICOLAVS MONARDVS QUADRAE SVO S. P. VANTVM exhilaratus tuis literis fuerim, non possum scribere: est enim epistola tua tam tersa, tam varia, tam denique omnigena eruditione ac reconditiore litteratura inspersa, ut à Musis ipsis concinnatam esse, credere par sit: quam cùm legendi cupiditate avidius resero, illud Poëtae contigit, ut cùm cupio sedare sitim, sitis altera creverit. Quod autem ad nostram amicitiam pertinet, tua virtus, tuae literae, ac doctrina, non tantum me, sed exteras gentes ad id invitant. Quantus virtutis tuae sit splendor, vna eademque omnium accipimus voce, quin palàm Senatus hujus inclytae Civitatis, qui te inter omnes Hispaniae pro Archichirurgo elegit, confessus est. Nec immeritò: cùm omnibus iis, quae ad hanc facultatem conducunt, sis imbutus: tum quae ad medicinam pertinent, apprimè eruditus. Antiquo autem Hippocratis, Galeni, aliorumque antiquorum tempore, Chirurgia conjuncta erat medicinae: postea verò quàm deducta est ab aliis, habere professores suos coepit, in qua praestantes principesque fuerunt Podalirius, ac Machaon Aesculapii filii, qui ab Homero referuntur, vulneribus tantùm ac abscessibus externis medendis insignes. In Aegypto quoque increvit, Philoxeno maximè auctore, qui plurimis voluminibus hanc partem diligentissime comprehendit, &multi alii viri singula quaedam reppererunt, de quibus apud Celsum libro primo satis diffusè scribitur. Inter quos, Vir doctissime, ascribi potes: cùm in te luceant ea, quae Galenus noster omnium bonarum artium coripheus nos docuit, Qui operationem manualem artificiosam, ad commodum finem pertinentem, Chirurgiam esse prodidit, quam tu unà cum Medicina à primis unguiculis professus es. Oportet enim, qui Medicae artis scopum attingere debet, à teneris annis summo opere insudet; quod Soranus Ephesius, medicorum suo tempore summus, cùm de probatione Medici scriberet, satis lucidè demonstrat. Nos tamen, inquit, principium sumimus ab eo, qui imbui arti medicinae inchoat: sit autem aetate illa, ex qua maximè è parvis homines transeunt ad magnitudinem, quod est in annos undecim. Haec enim est aetas apta ad sumendam sacram artem medicinae. Haec ille. Sic enim ad fastigium Medicae facultatis devenisti, ut in Complutensi Lyceo Lauream Coronam Doctoratus, non sine multo labore ac eruditione gloriaque adeptus sis, ita ut artem ipsam more antiquo in unum redegeris. Cujus candoris tuaeque laudis partibus ne videar assentari, atque adulari, in praesenti missas faciam. Quaeris literis tuis, quid de Aurantiis sentiam, &quid de eis sentiant antiqui, an apud Priscos sit habita earum cognitio. Miror tamen, mi Quadra, cùm habeas in hac inclita urbe doctissimos viros, de medicina universa optimè meritos, qui majore eruditione, literisque in hoc negotio possint satis facere, ad me unum venias, cùm eruditione &usu rerum sim multò inferior. Praesertim quod ad Aurantias attinet, potiùs divinator sim, cùm non habeam ducem. Sed ut amico &doctissimo obsecundem, non quod velim, sed qui dsentiam in hac re, paucis aperiam.