Latin
LITERARUM, QUAS VIRI NONNULLI DOCTISSIMI AD CHRISTIANUM WEISIUM DEDERUNT, XXVII. EJUSDEM:
Christian Weise, Epistolae Selectiores 2.26
Unproofread scanNot analysed yet
Excerptum Weisii ex Seckendorfii Orationibus in Actis Eruditorum. Vir Clarissime. SEckendor fianarum orationum elegans, ita me Musae ament, et diserta enarratio operis dignitati omnino respondere visa est, illicoque ad illustrem Virum missa, ut ipse prius cognoscat et arbitretur, si quid vel mutatum in ea velit vel resectum. Sed plane sibi arridere eam respondit, nec verbum censuit mutandum: ac comparebit ea in Julii calendarum penso, quod sub prelo jam sudat. Quod si porro egregiam tuam operam conferre nostro studio commendandorum insignium librorum volueris, gloriam Actorum et elegantiam auctum iri non dubitamus. Pro epicedio, quod honori Soceri mei et simul meo dedisti, maximas ago gratias, et occasionem cupio dari, sed laetabilem, qua ostendam, officium tuum prae reliquis mihi se probasse. Quando autem serius huc pervenit, a tabellario aliquot postquam exequiae essent ductae, allatum diebus, concioni funebri adjiciendum servabitur. Carmina, quae ab aliis Fautoribus et bene nobis cupientibus scripta sunt, cum Stegeriae Virginis iconismo ejusdemque epicediis mitto. Intelliges, ex epigrammatis imagini Virginis adjiciendis, quae quatuor nuper mittebas, istud, quod postremo loco collocaras, prae reliquis placuisse. Nomen autem meum Stegerus pater inscio me adposuit et chalcographo Augustano misit, quod adpositum nollem, et sane anonymum tradideram: nam corniculae instar Horatianae alienis superbire plumis indignum censeo. Vale. Lipsiae d. 23. Junii CICIC CLXXXVI. Clarissimi Tui Nominis Studiosissimus. Frid. Bened. Carpzovius.