Latin
DISQISITIONVM
Christoph Scheiner, Disquisitiones mathematicae 13
Unproofread scanNot analysed yet
II. Quae quidem multipliciter dicitur; alia est enim totius extensio, quam vocant, entitatiua, realiter non distincta ab illo cuius est extensio, communis omnibus praedicamentis, quamque Mathematici parum curant: alia quae praedicamentum secundum constituit, extensa per se, extendens tam ipsam substantiam cui inestimmediatè, quàm Accidentia quibus immediatè subest. Et licet ipsa accidens sit, Accidentium tamen Materialium est apprimis nobile, substantiamque proximè aemulatur; formam quidem, quia ipsa est actus; materiam quia subiectum; compositum, quia per se extensa &sine subiecto alio subesse apta est ex natura sua, alijs accidentibus, &compositum quasi quoddam referre, cum ijsdem, semperque terminata in aliquam figuram, materiae coaeua, generationis &corruptionis expers, nil habens contrarium, philosophicarum difficultatum parens, ingeniorum excitatrix &exercitatrix, potentiae diuinae, &sapientiae eius immensae compendiosa quaedam ostentatio. Et hanc Mathematici adamarunt, hanc adornarunt, &ex hac omnia composuerunt antiqui; actu semper finita; infinita verò potestate, siue augeas addendo; siue diuidendo imminuas; ibi enim quaedam magnitudo, hic multitudo potentialis infinita consurgit. III. Haec Quantitas tripliciter considerari potest; vel vt partes extra partes habet in ordine ad totum; vel vt partes extra partes habet in ordine ad locum; vel vt inuicem peruias aut imperuias. Primo Modo Theclogis &Physicis ipsam Mathematici relinquunt: penetrabilitatem è parte rei vix attingunt, cogitatione saepe supponunt, iuxta Axioma 8. l. 1. Eucl. Vt verò loco coëxtenditur, aut potius suamet extremitate quasi limitibus quibusdam certis finitur, ita plerumque à Mathematicis perpenditur: quia sic vel mensura vel mensuralibis est, sic rationem ad alias habet; sic figurabilis, sic augmentabilis, diuisibilis, huius vel illius corporis, huius vel illius potentiae, qualitatis aut virtutis, &c. Quae omnia, quod radicali illi &quodammodo potentiali quantitati antiquis Mathematicis ignotae, vix conueniant, idcirco cum ipsa huius disciplinae Magistri commercij parum habent. no non IV.