Latin
DISQISITIONVM
Christoph Scheiner, Disquisitiones mathematicae 14
Unproofread scanNot analysed yet
Cum omnis abstractio aut Metaphysica sit, eaque superiorum ab inferioribus, vt generis à speciebus; aut physica, vt formae à materia &contra, eaque vel sine vllo respectu ad materiam, considerando formam tamquam ens per se existens, quod ad Metaphysicum pertinet; vel cum respectu ad materiam, considerando videlicet formam, aut prout in materia, eiusue actus vel proprietas est, cum relatione quodammodo actuali, id quod Physicus agit; aut quae in materia est, aut fuit, absque relatione quidem actuali ad eandem, non tamen virtuali; hoc posteriore modo vtitur Mathematicus. Nam Physicus formam considerat prout in materia versatur; Mathematicus quae in Materia, secundum rationes proprias; Metaphysicus verò secundum generalissimum entis conceptum. E quibus patet Mathematicum medio inter vtrosque incedere modo, remotiorem à Materia esse physico, Metaphysico viciniorem. Vnde Proclus, Mathematica, inquit, à prima quidem scientia secunda est, &quasi respectu illius imperfecta; est attamen Scientia, non vt à suppositione immunis, sed vt propriarum in anima rationum cognitrix, &ve caussas conclusionum afferens, rationemque continens eorum, quae ipsius cognitioni subijciuntur. Haec igitur omnia de Platonis sententia pro Mathematicis dicta sint. Et paulo superius; Ne dicamus igitur, quod Mathematicam à scientiarum numero Plato expellit, sed quod eam ab vnica scientia, quae supremam tenet sedem, secundam asserit: nec quod dicit ipsam sua ignorare principia, sed quod cum ab illa acceperit, &sine vlla demonstratione habuerit, ex his ea quae sequuntur, demonstret, &c. Metaphysica igitur obiectum suum vt ens est respicit; Mathematica è possibilibus exorta est; Physica ex actu prae existentibus. Mathematica conclusiones suas demonstrat scientificè, per Axiomata, per definitiones, postulata &suppositiones. Vnde patet ipsam verè dictam scientiam esse, Nam si caussas physicas quis exigat, a scientiarum numero excludat Metaphysicam, multoque magis Logicam, quae tamen à scientijs non excluduntur. VI. MetaVI. Metaphysicam abstractionem aemulatur illa praesertim Mathesis, quae in vniuersalioribus &altioribus suis principiis stabiliendis versatur; vt quae elementa tractat.