Latin
REPROBATVR RADIVS ARANEAM
Christoph Scheiner, Oculus, hoc est fundamentum opticum 89
Unproofread scanNot analysed yet
Obiectum aliquod, praesertim sphaericum cencauum ex centro suo directò spectatum, aequè simul clarè &aequè distinctè in singulis partibus videretur; quia per meros perpendiculates eiusdemque longitudinis radios, aequè clarè, aequè fortiter repraesentaretur potentiae visiuae in Crystallino permanenti, ob eiusdem cum Cornea &ipso visibili concentricitatem. Huius autem contrarium euenire, solumque axem Opticum rem acutissimè manifestare, sensu experientiaque quotidiana est contestatissimum. Quinimo, etiamsi homo conetur simul plura sibi vicinissima distinctissimè contueri, non potest tamen, neque sibi satisfacit, aut rem accuratè aspexisse putat, quoad vsque axem Opticum per singula minutatim traduxerit. Quod non esset opus, si reliqui axem circumstantes radij, idem possent. Vnde Crystallinum humorem visionis esse sedem, probabile non fit. Huius rei ideam habes in adiuncta figura, ABCD, in qua obiectum ADC, mittat radios AB, CB, &DB, in centrum vsque humoris Crystallini, quod quia etiam est centrum tunicae Corneae, idcirco omnes in centrum penetrant irrefracti, quare rei visae puncta A, D, &C, aeque fortiter sensui obijciunt; axis ergo Opticus DB, in hoc genere praerogatiua nulla gaudet: quod tamen est contra experientiam. Ipsi ergo AB &CB non sunt radij formaliter visorij. Id quod vnus oculus sanus &bene apertus vno obtutu immotus capit de re aspectabili, est minimum hemisphaerium, &secundum quosdam paulò plus; refractio autem humoris Crystallini &vitri seu Crystalli, (id quod &ego saepissimè verum esse comperi) ex communi Opticorum sententia quasi eadem existit; quare cum maxima Crystallini refractio, vt Keplerus in sua Dioptrice propos. 9. docet, sit graduum 48. necesse est etiam in humore Crystallino talem subinde contingere; sed nos ad talem non confugiemus, eo quod maximè inclinati radij, cuiusmodi tangentes sunt, vi in Refractionibus caelestibus cap. 21. fusè ostensum, non refringantur, proximos ergò accipiemus, qui sunt in proposito posito radij, qui ab obiectis secus angulum oculi syluestrem existentibus, maximè obliqui veniunt, quorum inclinatio in Crystallinum cum maxima sit, etiam refractionem eorum maximam esse oportet, quam nos tamen minorem accipiemus, vt argumentum vim maiorem obtineat, Ponunt ergo, ut dixi, Auctores maximam refractionem graduum 48. nos vel 40. vel 35.