Latin
COROLLARIVM
Christoph Scheiner, Refractiones coelestes 22-2
Unproofread scanNot analysed yet
COROLLARIVM. Eodem modo si radij BA, CA, &c. protrahi cogitentur extra circulum, fient anguli omnes ad peripheriam conuexam, iis qui sunt ad concauam, aequales; eo quod ad verticem opponantur. Quare si diuersa puncta extra circulum assumpta colluceant in vnum circumferentiae punctum, vnus erit radius rectus, reliqui omnes inclinati, &magis illi, qui à recto sunt remotiones, &c. LEMMA TERTIVM. CAPVT XVII. Rectae ab assumpto in diametro circuli extra centrum puncto, ad arcum inter segmentum diametri minus &perpendicularem è dato puncto excitatam interceptum, obliquae sunt omnes; &obliquiores, quae à segmento diametri minore sunt remotiores; rectiores quae viciniores. CXA puncto Ein diametro BC, circuli BCD, extra centrum C assumpto, agatur perpendicularis A D, &ad arcum