Latin · ~4 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat2, Book 9, Letter 22
Cicero, Letters to his Friends 9.22.2
Not analysed yet
vides igitur, cum eadem res sit, quia verba non sint, nihil videri turpe. ergo, in re non est; multo minus in verbis. si enim quod verbo significatur, id turpe non est, verbum, quod significat, turpe esse non potest. anum appellas alieno nomine; cur non suo potius? si turpe est, ne alieno quidem; si non est, suo potius. caudam antiqui penem vocabant, ex quo est propter similitudinem penicillus; at hodie penis est in obscenis. at vero Piso ille Frugi in Annalibus suis queritur adulescentis peni deditos esse. quod tu in epistula appellas suo nomine, ille tectius penem; sed, quia multi, factum est tam obscenum quam id verbum, quo tu usus es. quid, quod vulgo dicitur: cum nos te voluimus convenire, num obscenum est? memini in senatu disertum consularem ita eloqui: hanc culpam maiorem an illam dicam? potuit obscenius? non, inquis; non enim ita sensit. non ergo in verbo est; docui autem in re non esse; nusquam igitur est.