Latin · ~3 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat2, Book 9, Letter 22
Cicero, Letters to his Friends 9.22.3
Not analysed yet
Liberis dare operam quam honeste dicitur ! etiam patres rogant filios; eius operae nomen non audent dicere. Socraten fidibus docuit nobilissimus fidicen; Connus vocitatus est; num id obscenum putas? Cum loquimur terni, nihil flagiti dicimus; at cum bini, obscenum est. Graecis quidem, inquies. nihil est ergo in verbo, quoniam et ego Graece scio et tamen tibi dico bini, idque tu facis, quasi ego Graece, non Latine dixerim. ruta et menta recte utrumque; volo mentam pusillam ita appellare ut rutulam; non licet. belle tectoriola; dic ergo etiam pavimenta isto modo; non potes. Viden igitur nihil esse nisi ineptias, turpitudinem nec in verbo esse nec in re, itaque nusquam esse?