Latin · ~2 min
Speech 10
Cicero, Philippicae 10.2
Not analysed yet
itaque mihi qui plurimis officiis sum cum Bruto et maxima familiaritate coniunctus minus multa de illo dicenda sunt. quas enim ipse mihi partis sumpseram, eas praecepit oratio tua. sed mihi, patres conscripti, necessitatem attulit paulo plura dicendi sententia eius qui rogatus est ante me; a quo ita saepe dissentio ut iam verear ne, id quod fieri minime debet, minuere amicitiam nostram videatur perpetua dissensio.