Latin
Speech 10
Cicero, Philippicae 10.3
Not analysed yet
quae est enim ista tua ratio, Calene, quae mens ut numquam post Kalendas Ianuarias idem senseris quod is qui te sententiam primum rogat, numquam tam frequens senatus fuerit cum unus aliquis sententiam tuam secutus sit? cur semper tui dissimilis defendis? cur cum te et vita et fortuna tua ad otium, ad dignitatem invitet, ea probas, ea decernis, ea sentis quae sint inimica et otio communi et dignitati tuae.