Latin · ~3 min
Speech 10
Cicero, Philippicae 10.4
Not analysed yet
nam ut superiora omittam, hoc certe quod mihi maximam admirationem movet non tacebo. quod est tibi cum Brutis bellum? cur eos quos omnes paene venerari debemus solus oppugnas? alterum circumsederi non moleste fers, alterum tua sententia spolias eis copiis quas ipse suo labore et periculo ad rei publicae non ad suum praesidium per se nullo adiuvante confecit. qui est iste tuus sensus, quae cogitatio, Brutos ut non probes, Antonios probes; quos omnes carissimos habent, tu oderis, quos acerbissime ceteri oderunt, tu constantissime diligas? amplissimae tibi fortunae sunt, summus honoris gradus, filius, ut et audio et spero, natus ad laudem, cui cum rei publicae causa faveo, tum etiam tua.