Latin · ~3 min
Speech 13
Cicero, Philippicae 13.8
Not analysed yet
nam cum Magnum Pompeium, clarissimum adulescentem, praestantissimi viri filium, auctoritate adduxit ad pacem remque publicam sine armis maximo civilis belli periculo liberavit, tum me eius beneficio plus quam pro virili parte obligatum puto. itaque et honores ei decrevi quos potui amplissimos, in quibus mihi vos estis adsensi, nec umquam de illo et sperare optime et loqui destiti. Magnis et multis pignoribus M. Lepidum res publica inligatum tenet. summa nobilitas est, omnes honores, amplissimum sacerdotium, plurima urbis ornamenta, ipsius, fratris maiorumque monumenta; probatissima uxor, optatissimi liberi, res familiaris cum ampla tum casta a cruore civili. nemo ab eo civis violatus, multi eius beneficio et misericordia liberati. talis igitur vir et civis opinione labi potest, voluntate a re publica dissidere nullo pacto potest. pacem volt M. Lepidus.