Latin · ~2 min
Speech 7
Cicero, Philippicae 7.10
Not analysed yet
cum hoc subito pacem velle coniungi? Nisi vero, cum C. Caesari meritos illi quidem honores et debitos, sed tamen singularis et immortalis decrevistis, unam ob causam quod contra M. Antonium exercitum comparavisset, non hostem tum Antonium iudicavistis, nec tum hostis est a vobis iudicatus Antonius cum laudati auctoritate vestra veterani milites qui C. Caesarem secuti essent, nec tum hostem Antonium iudicastis cum fortissimis legionibus, quod illum qui consul appellabatur cum esset hostis, reliquissent, vacationes, pecunias, agros spopondistis.