Latin · ~1 min
Speech 7
Cicero, Philippicae 7.9
Not analysed yet
cur igitur pacem nolo? quia turpis est, quia periculosa, quia esse non potest. quae tria dum explico, peto a vobis, patres conscripti, ut eadem benignitate qua soletis mea verba audiatis. quid est inconstantia, levitate, mobilitate cum singulis hominibus, tum vero universo senatui turpius? quid porro inconstantius quam quem modo hostem non verbo sed re multis decretis iudicaritis,