Latin
1.3.76 to 1.3.91
Claudianus Mamertus, De Statu Animae 1.3.76-91
Unproofread scanNot analysed yet
quod si ita est, pati pro hominibus deus et non adsumpto potuit homine, quia si in homine passibilis, et extra hominem potuit esse passibilis. sed eundem forte contendas substantiae humanae contagione mutatum. idcircoque post adsumptum hominem factum fuisse passibilem. non igitur incorruptibilis deus, quia quidquid deteriorari potest et corrumpi profecto potest sed corrumpi diuinitas non potest nec commutari, igitur nec pati potest. Nunc porro superest, ut quoniam Christus homo uerus deus uerus ex duplici substantia una persona et deus homo et homo deus est, idem gloriae dominus et non sit crucifixus pro inuiolabili diuinitate et crucifixus sit in homine pro unitate personae. itaque miro atque incogitabili modo passus est [homo] deus, et non est passa diuinitas. cerne nunc igitur in id tantum temet apostoli testimonium uindicasse, non ut ex eodem robur sententia tua capesseret, sed ut scaeuae sententiae prauitas non lateret. tu scilicet uelut stipulante tibi per apostolum ueritate adfici diuinitatem dicis, sed apostolus crucifixum gloriae dominum in ea sui parte cogit intellegi, qua potuit crucifigi. tibi igitur, tibi admodum soli haec relicta sententia est, ut intemerabilis atque inaestimata diuinitas flagris caesa, clauis transfixa, lancea transfossa, doloribus adfecta, morte consumpta sit, quia in uno eodemque Christo credi renuis aliud subditum morti, aliud passioni. sed premente ueritate uerba commutas inquiens, quod quibus adficitur creata substantia substantialiter in deo sint, non accessibiliter. perge sic dicere, non interspergat sinceritati ueritatis ignorantia praesumptiosa mendacium. humanum est nempe delinquere: humanum est pro delicto paenitere. nemo periculosius peccauerit, quam qui peccata defendit. namque inpassibilem nullique adfectui subiacentem summae diuinitatis essentiam, ut tute pronuntias, cum philosophis non recusas. proinde intestinum bellum pelle animo. certum tibi sit ueritatem falso, sicut essentiam nihilo, haudquaquam posse misceri.