Latin · ~1 min
Book 8, Chapter 5
Columella, Res Rustica 8.5.25
Not analysed yet
quamdiu feminas implere potuerint. Nam rarior est in his avibus mariti bonitas. Eodem quoque tempore cum parere desinent aves, id est, ab idibus Novembribus pretiosiores cibi subtrahendi sunt, et vinacea praebenda, quae satis commode pascunt, adiectis interdum tritici excrementis.