Latin
1.371.1 to 1.371.14
Concilia, Carthaginiensis Synodus 1.371.1-14
Unproofread scanNot analysed yet
CANON I. «Cum in communi consilio essemus, dilecti fra- «tres, legimus litteras a vobis missas de iis, qui «ab haereticis vel schismaticis baptizati visi ad «catholicam Ecclesiam, quae una est, in qua «baptizamur et regeneramur veniunt: de qui- «bus confidimus vos quoque, qui illa agitis, «catholicae Ecclesiae canones firmitatem tenere. «Tamen quoniam nohiscum estis communionis «participes, et propter communem dilectionem «de eo quaerere voluistis; non novam senten- «tiam neque nunc fundatam efferimus: sed quae «olim ab, antiquioribus accuratissime et dili- «gentissime fuit examinata, eam a nobis «observatam vobis communicamus, et conjun- «gimus, id quoque nunc statuentes, quod sem- «per fortiter siabiliterque tenuimus; ut nemo «possit baptizari extra catholicam Ecclesiam; «cum unus baptismus, et in catholica Eccle- «sia sola celebretur. Scriptum est enim: «Me «reliquerunt fontem aquae vivae, et foderunt «sibi cisternas perforatas, quae aquam continere «nequeunt. «Et rursus sacra Scriptura hoc «praesignificans dicit: «Ab aqua aliena absti- «nete, et ex fonte alieno ne bibite. »Oportet «autem aquam primum purgari et sanctificari «a sacerdote, ut possit proprio baptismate «hominis, qui baptizatur, peccata abluere. Et «per lezechielem prophetam dicit Dominus: «Et aspergam vos aqua pura, et mundabo vos, «et dabo vobis cor novum, et spiritum novum «dabo vobis »Quomodo autem aquam pur- «gare et sanctificare potest, qui ipse est im- «mundus, et Spiritu sancto destitutus? et cum «dicat Dominus in Numeris: «Et omnia quae «tanget immundus, immunda erunt;» quo- «modo potest baptizans dare alii remissionem «peccatorum, qui non potest propria peccata «extra Ecclesiam dimittere? Sed et ipsa inter- «rogatio, quae fit baptismate, est testis veritatis. «Dicentes enim ei qui examinatur: Credis vi- «tam aeternam et remissionem peccatorum «accipere? nihil aliud dicimus, quam quod in «catholica Ecclesia haec dari possunt.