Latin
1.371.15 to 1.371.31
Concilia, Carthaginiensis Synodus 1.371.15-31
Unproofread scanNot analysed yet
Apud hae- «reticos autem, ubi Ecclesia non est, haberi «non potest peccatorum remissio. Et ideo qui «haereticoruin patrocinium suscipiunt, vel debent «interrogationem mulare, vel veritatem tueri. «Necesse est etiam eum, qui baptizatus est, «inungi, ut accepta unctione, flat Christi gra- «tiae particeps. Sanctificare autem oleum non «potest haereticus, qui nec altare habet, nec «Ecclesiam. Non potest autem omnino chrisma «esse apud haereticos. Nobis enim clarum est, «nullo modo apud illos sanctificari posse oleum «ad gratiarum actionem. Scire enim et non «ignorare debemus quod scriptum est: «Oleum «peccatoris non impinguet caput meum ·.» «Quod quidem etiam olim significavit sanctus «Spiritus in Psalmis, ne forte abductus sit «aliquis, et a recta via aberrans apud haereti- «cos Christi adversarios inungatur. Quo- «modo autem pro eo qui baplizatus est preca- «bitur, non sacerdos, sed sacrilegus, et pecca- «tor? dicente Scriptura, quod «Deus pecca- «tores non audit: sed si quis est pius ac reli- «giosus, et ejus voluntatem facit, eum audit? »«Per sanctam Ecclesiam peccatorum remissio- «nem intellegimus. Quis autem dare potest id «quod ipse non habet? vel quomodo potest «operari spiritualia, qui Spiritum sanctum ab- «jecit? Et ideo etiam renovari debet, qui ad «Ecclesiam accedit, ut intus per sanctos san- «ctificetur. Scriptum est enim: «Sancti eritis, «sicut et ego sanctus sum, »dicit Dominus: «ut qui in errore pastus est, in vero et eccle- «siastico baptismate ipse quoque hoc exuat, «qui homo ad Deum accedens, et sacerdotem «quaerens, in errore inventus in sacrilegum «incidit. Est enim haereticorum et schismatico- «rum haeresin approbare, eis, qui ab illis ba- «ptizati sunt, consentire. Non enim potest in «parte valere. Si potuit baptizare, potuit et san- «ctum Spiritum dare: si hoc non potuit, quia, «cum extra sit, Spiritum sanctum non habet, «nec potest venientem baptizare;