Latin
1.371.32 to 1.371.42
Concilia, Carthaginiensis Synodus 1.371.32-42
Unproofread scanNot analysed yet
cum sit unus «baptismus, et unus sanctus Spiritus, et una «Ecclesia a Christo Domino nostro, id ab initio «dicente, supra Petrum apostolum fundata «unitate. Et ideo quae ab eis facta sunt, cum «sint falsa et vana, omnia sunt reprobata. Ne- «que enim Deo gratum et acceptum esse potest «quidquam corum, quae ab illis fiunt, quos «Dominus hostes et adversarios dicit in Evan- «geliis: «Qui non est mecum, contra me est: «et qui non colligit mecum, dispergit. »«Quin etiam beatus apostolus Joannes, praecepta «Domini servans, in Epistola praescripsit: «Au- «divistis quod Antichristus venit, et nunc etiam «multi antichristi facti sunt; unde cognosci- «mus quod extrema hora adest.» Ex nobis «exierunt, sed non erant cum nobis, unde et «nos intelligere et cogitare debemus, si Domini «inimici, et qui antichristi sunt nominati, Do- «mini gratiam dare non possunt; ideo nos, «qui cum Domino simus, et Domini unitatem «tenemus, ut pro ejus dignitate subministran- «tes, sacerdotium ejus in Ecclesia gerimus, «quaecunque adversarii ejus, hoc est, hostes et «antichristi faciunt, reprobare, removere, et «abjicere, et pro profanis habere debemus: iis- «que, qui ab errore et perversitate ad verae et «ecclesiasticae fidei cognitionem veniunt, di- «vinae potentiae mysterium, unitatis et fidei et «veritatis, omnino dare. BALS. Scriptum est in prooeemio quam ob causam praesens epistola fuit edita: et ipsa quidem statuit, ut qui ad catholicam Ecclesiam ab haereticis vel schismaticis accedunt, baptizentur, etiamsi ab illis prius baptizati fuerint. Septimus autem canon secundae synodi universalis eorum, qui baptizari et qui non baptizari debent, differentiam constituens, alia quaedam praecipit. Lege ergo eum, et mentem adhibe iis quae in ipso sunt posteriora. Lege ergo etiam 2 canonem synodi quae est in Trullo, et scies, quod quae hac epistola continentur, ab omnibus Patribus admissa non sunt.