Latin
1.371.43 to 1.371.54
Concilia, Carthaginiensis Synodus 1.371.43-54
Unproofread scanNot analysed yet
Sic enim dicit ipsis verbis: Praeterea autem et a Cypriano, qui Afrorum regionis episcopus fuit et martyr, et a synodo, quae ab illo habita est, editum canonem, qui in praedictorum praesulum locis, iisque solis, juxta illis traditam consuetudinem, obtinuit. Hinc ergo notatur, quod a principio non erat in usu apud omnes hic canon. Nota autem, quod Afri dicuntur Carthaginenses. Quia autem in nonnullis exemplaribus aperte descriptae inveniuntur 84 episcoporum sententiae, qui in eadem fuerunt opinione cum sancto Cypriano: eramus eas quoque scripturi et interpretaturi: sed quia, ut dictum est, septimus secundae synodi canon alia quaedam constituit ab iis, quae hac praesenti epistola continentur, de haereticis et schismaticis qui ad fidem accedunt, praetermissa est corum expositio. ΖΟΝAR. Epistola haec quoscunque ab haereticis aut schismaticis baptizalos, si ad Ecclesiam catholicam se recipiant, iterum baptizari jubet, eamque sententiam variis epichirematibus, enthymematis Scripturaeque testimoniis confirmat. At vero secunda oecumenica synodus canone septimo, non omnes, qui ex haeresi demigrant, baptismo iterum expiandos, sed alios quidem, si datis libellis suam praeterea quisque haeresin, omnemque a catholica et aposlolica Dei Ecclesia alienum ertorem exsecrentur, charactere notatos, hoc est sancto chrismate inunctos admitti oportere decernit; alios vero omnes, ex quibus nonnullos nominatim designat, baptizari, atque ut Graecos admitti, jubet. Qui quidem etiam canon suo loco explicatus est. Unde ejus canonis constitutionem a sanctis postea Patribus receptam haud fuisse facile apparet. Cum igitur de eadem re duae synodi contraria inter se decreta protulerint, potior habenda esi secundae synodi constitutio, quippe quae et posterior fuit, et oecumenica, in qua omnes scilicet quicunque patriarchicam Sedem obtinent, aut ipsimet patriarchae, aut ipsorum legati adfuerunt. Porro hunc canonem nequaquam a sanctis Patribus universis receptum fuisse, vel ex secundo canone synodi in Trullo habitae, quae sexta dicitur, intelligi licet.