Latin
Cap. X
Conrad Gessner, De chirurgia 142.13
Unproofread scanNot analysed yet
Nutrito lithargyro cum ustulato butyro, radice anonidis: columbino stercore è melle quod &carbunculos scarificat. Insumma, abstergente &incidente materia, quae paregorico &molliente remedio temperari potest. Recentiores chirurg. in septis numerant, stuppas canabinas, hermodactylos, bryoniae radices, alumen unguentum apostolorum. Et in carne dura &multa uitreoli genera &cuperosam quibus pro chalcantho &chalcite uti solent, aeruginem. Vnguentum uiride Aegy ptiacon: Trochiscos è uiuae calcis unc. quatuor tritis &cum melle iunctis: sit aut mellis plus minusue, ut sunt corpora. Trochisci capsula figlina ordine collocantur, siccant in clibano: puluis inde utilis est. Succi radicis asphodaeli unc. 6. calcis uiuae unc. 2. auripig. unc. 1. arida succo mersa sub canicula insolentur, dum sqalleant.