Latin
238.13 to 238.16
Conrad Gessner, De chirurgia 238.13-16
Unproofread scanNot analysed yet
malam quoque contaginem mirum immodum pellit, omnesque alias infectiones cutis curat, &dolorem remittit ulcerum. Igitur contundes omnium myra. pares drach. sex, troch. alhandal, mastiches, scammonij correcti aequales drach. tres, nigellae, ori gani, cymini, drach. sex, ellebori nigri, drach. quatuor, spicae nardi euforbij, cornu cerui usti, salis gemmae pondus equilibre drach. capillorum Veneris, follicu lorum senae, polytrichi, gallitrici, anthos, scolopendrij, epithymi, aequales drac. tres, coriandrorum. se. anisi, polypodij quercini pares drach. decem, specierum, herae de octo rebus, specierum diarhodon abbatis aequales drach. 16. theriacę Andromachi unciolam cum dimidia. agarici tro. &aloes lotae pares drach. 20. demum cum succo fumiterrae fiat pastillus. Verum exhibendo reformentur cum rhodomelle, &dosis est iuxta necessitatem, est autem medicamen praestantissimum. De graui odore oris. –T quoniam ob putridum succum stantem in uentriculo faetidus odor pro Bueniens ab ore, plerunque &astantes solet inficere, adeò ut frequentius grauiter &male olentia quae in caenosis conspiciuntur locis, minus molesta uideantur, ideo post euocationem exuberantium hoc medicamine grauem odorem corriges: Contundito garyophillorum, ligni aloes, macis, cinamomi drach. aequalem, musci scrupulos quinque uel minus, aloes hepaticae unciolas septem: atque cum sublimatione rosarum colliges in pastillos unciolae, &post serotinam refectionem in cubilis ingressu offeres pastillum uel minus, ut uidebitur, illumque detineri tantum in ore pręcipies donec liquescat, sed quod liquet deglutiat. usu itaque medicaminis istius breui spatio corriget oris foetorem. Ad incognitum moerorem. Requenter etiam infecti morbo composito tristantur grauissimè, nec tamen Tnoscunt moeroris causam, demum illis consueuimus prodesse hoc pręsidio. Conficito specierum elect. de gemmis, diamargaritonis, omnium fragmentorum aequalem drach sacchari quod satis est. postmodum cum aqua rosacea in qua musci modicum fuerit solutum rediges in formulas. Siue contundes, rad. acori, buglossae, piperis longi &butyri uaccae sub aequali pondere, &conficito cum melle dispumato. hoc enim idem &Galenus consueuerat, quod si non pro derit, descendes ad hoc praestantius: Terito aloes lotae cum succo rosaceo unciolae dimidium. rosarum rubrarum drach. duas cum dimidia, myrab. chebulorum, mastiches aequale dimidium drach. &conficito, quoniam &uentriculo &capiti prodest. Sero tamen ante cibum &post, oblatum laudatur. Pisauri etiam eximius medicus Philippus consueuerat offerre infectis dicto morbo hoc medicamen: Contundebat, aloes lotae drach. tro. agarici, mastiches aequale dimidium unciolae.