Latin
238.9 to 238.12
Conrad Gessner, De chirurgia 238.9-12
Unproofread scanNot analysed yet
cum dimidia, &ultra cum oportuerit, addendo confectionis hamech unciae dimidium, &talis est syru. Elixabis in aqua dulci, ad exiccationem tertij, senae, epithimi, cort. myrab. citrinorum aequalem unciam, liquiritiae, &reupontici aequale dimidium unciolę, iuae, arthriticae drach. tres, passularum, prunorum, sebesten aequale dimidium uncio lę, polypodij quercini uncias sex, folij Indi siue spicae, boraginis, buglossę, uiola rum, fumiterrę, &lupulorum pugillum aequalem. Verùm elixationi addes, succi lup. uncias sex, succi fumiterrae uncias decem &octo, sacchari uncias. 36. &se cundum artem conficies. Poteris uti etiam &pilulis eiusdem Niphi, quoniam euocabis atram bilem: leuiter igitur contundes, mirab. citrinorum, Indorum, &chebulorum parem unciolam, rheubar. drach. tres, &per diem integrum col liquabis in sublimatione rosarum, deinde concoques paululum, demum traijcies, &iuri addes aloes unciolam. postmodum ardenti in Sole exiccabis ad soli dum, atque offeres, ut opportunum iudicabis, operibus nomen altissimi semper inuocando. De praestanti medicamine barbarorum. T quoniam semper fuit nostrum illis rebus studere, quibus maximè speraImus prodesse aegerrimis, ideo non desistentes perquirere si apud quas barba ras nationes quid excogitatum esset in compositum morbum. Itaque inuenimus quoddam solidum medicamen, quod modo referemus. confert autem quadra tis &robustissimis corporibus, praecipuè duriter egerentibus &nodorum siue iuncturarum morbo laborantibus. Percepimus etenim à uiro fide digno quod &Rex ipse Teucrorum eodem utitur frequenter medicamine. Plurimi itaque infecti morbo composito utentes hoc praesidio liberati sunt, cuius post usum etiam nunquam dictum senserunt languorem. conficiunt autem Mercurij drac. 25. musci drac. 3. rheubarbari drach. 10. scammonij drach. tres cum succo limonum, reducentes ad formam solidam. demum cum oportuerit offerre dabis scrupulum, cautè tamen auges quantitatem infectis offerendo. De praestantiori medicamento. Esiderantes amorem nostri animi retegere graui infectis languore, curaui Omus hoc pręstantissimum medicamen conscripsisse, quo grauiter infectis &morbo confirmato quamplurimis profuimus. &tempus aestiuum est in quo maximè proficit. uirtute autem propria &salsam pituitam &ustiorem bilem educit, &malos succos à ligamentis &partibus remotis euocat.