Latin
247.1 to 247.4
Conrad Gessner, De chirurgia 247.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Istarum uerò uulneratio num escharae (ut ipsi dicunt) humidae mirum in modum sunt, tantoque humo re refertae, ut corrumpantur saepe, &putrescant. &syderatione, ut ita dicam, quam σφακελον graeci dicunt, urgeantur, ob immodicum humorem in attrita carne collectum, ut suo loco dicemus. quod in magnis etiam contusionibus aduertere licebit, ueluti nos saepe obseruauimus, in ijs qui in brachio, crure, aut pectore saxo icti fuere, uel globo à lacertoso brachio, uel à funda, uel à balista iacto, uel in contusionibus alijs, quibus affecti fuerunt ij in quorum crus equus ceciderat, aut quouis alio modo membrum aliquod obtritum fuerat, &contusum, in quibus saepenumero caro tanquam mortua, &sanguine &uitali spiritu carens, ex uehementi &graui illa contusione, uidebatur, &quae tan dem escharae formam referebat. quamuis re ipsa eschara non esset, nec nomine hoc rectè appellari posset, cum nihil aliud sit ἔσχάρα, quam crusta &combu sta caro circa partem cui uel ignis, uel ignitum instrumentum admotum fuit, uel aliquid aliud quod potentia, ut ita dicam, adurendi uim habeat. Huic nostrae sententiae suffragatur Pauli authoritas, qui docet quomodo à re contundente facta uulnera dignoscantur: Quoniam uero inquit, &lapides saepe, &mu rices, &plumbeae glandes, atque id genus quaedam funda eiaculata, tum ex iaculantis ui, tum ex angulis quibus praedita sunt, in corpus intruduntur ac latent, ad ea cognoscenda his notis ducemur, si contrectemus, asperum, atque inaequalem tumorem subesse sentimus, plaga non prorsus recta, sed etiam maior, caro item contusa ac liuida cernitur, dolor praeterea cum grauitate quadam infestat. in hanc quoque opinionem iuerunt Auicenna, Haly &Bucasis, &alij, qui à Paulo ipso eam omnes mutuo acceperunt. Quamobrem si diligenter animaduersionem adhibueris, in contusionibus carnem liuidam contusamque uidebis, quam isti ἔχαραν appellare uoluerunt, quia ab ignis ui globuli uulnera haec facientes impellerentur, sed tamen contusa caro est, illique simillima quam in contusionibus magnis uideri diximus, uerum illa caro liuidior longè nigriorque, &cum grauiori dolore est, quippe quę uiolentiam ma iorem passa sit, neque proinde aliud, praeterquam attrita caro, atque emortua à proiecti globuli contusione est, qui quanquam ab igne impellatur, non tamen ignitus esse potest, quandoquidem in bombardico puluere accenso, non tamdiu moratur, ut ignem concipere ualeat, quod etiam hoc exemplo clarum euadet, si pro plumbeo globulo in sclopeto aut bombarda papyrum imposue ris, modice digitis uel dentibus contusam, non enim comburetur, sed à sclopeto incombusta, &ab igne uix tacta egredietur, partesque quas tanget malè afficiet, ut nonnunquam dum Romae essemus, in interregno uidimus, dum ludi in foro diui Petri celebrarentur, in quibus quamuis bombardae omnes ac sclopeti puluere sclopetario &papyro implerentur, tamen ex papyri ictu quibusdam nasus euulsus &per foratus fuit, papyro ipsa illęsa: hoc etiam magis tibi constabit, si pro glande plumbea, cae ream sphaerulam sclopeto cum puluere imposueris, hanc à sclopeto emissam neque liquescere, neque incalescere, &partes ad quas perueniet uehementer ledere uide bis, ita ut si uel lignum petat, in eo ingentis contusionis uestigium relinquat, quod quidem nullo à sclopetario puluere accenso calore effici arguit: adde etiam, quod admi ratione dignum uidetur, rei, in quam iniecta fuerat, non adhaerere, sed prosilire, &retrocedere non secus ac plumbea glans in parietem missa, quae tamen si liquefacta aut calefacta esset, rei contactae adhaereret, atque etiam à motus uehementia calorem conciperet, si plumbeus globulus ita secundum istorum sententiam tum à motu, tum à puluere afficeretur: quae res cum uero repugnet, illorum erit opinio absurda, qui caeram calorem colliquefacientem capere non posse, ob uiscositatem paruam paruumque eius humorem responderent, eadem de plumbo essent affirmanda, quod minus quam caera humidum est, hoc tamen calorem adeo intensum aiunt concipere, ut carnem ualeat adurere, quod ueritati quidem repugnat, tantum enim in se plumbum calorem retinere non posse ut carnem perurat, demonstratum est: &si in corporis partes uim faciat, id motu ingenti &contusione aget, quemadmodum etiam caerea glans, ab eodem instrumento iaculata: Ad haec, licet secundum Aristotelem motus calefaciat, ita nonnunquam ut plumbum in hisce sagittis quae feruntur liquefiat, hoc tamen rationem nostram non subuertit, probantque globulos sclo petarios comburere: quandoquidem plumbum quo sagittae muniuntur, in tenues laminas ac ueluti bracteas redactum est, ita ut sine magno labore liquari possit: sed globuli sclopetarij crassi solidique sunt.