Latin
247.5 to 247.9
Conrad Gessner, De chirurgia 247.5-9
Unproofread scanNot analysed yet
Ad haec cum sagittae hae sphaericam figuram non habeant, magisque in scindendo aëre laborent, sphaericae autem figurae ut Aristoteles quarto meteorologicorum scribit, per aërem facilius feruntur quam caeterae, quocirca cum circumfusum aërem difficilius findant sagittae, in motu ingentiorem calorem concipiunt, quod in globulis non sit, cum sphaerici sint, &circumquaque faciliter uolutentur, &modo in hac, modo in illa parte calefactio, si quam ex motu acquisiuerunt, circumspirante uento extinguatur, &refrigeretur. caeterum sagittae diutius in aëre, dum impelluntur, commorantur, quàm globuli, tum ob ascensum, &descensum, si in altum eiaculentur, tum quia ad simpliciorem aërem possunt peruenire, quo igniri possunt: sclopetarijs autem globulis hoc non accidit, neque enim tam diu per aërem fe runtur, neque in altum mittuntur. Quare cum collimatum scopum pertigerint, plumbum non colliquari, neque tantum incalescere posse ut inurere ualeat, credi mus. Quocirca si neque ex bombardico puluere, ut de caerea sphaerula iam diximus, neque ex motu, ut probatum est, calorem concipiunt, te etiam atque etiam uellem cogitare, quomodo, si uniuersus sclopetarius puluis in sclopeto com buritur, aut saltem parum extra ipsum, neque globulos ignis, aut accensus puluis ad metam usque, in quam iaculantur, sequatur (quae solet ferè semper ducentis passibus distare) quomodo in eis calor erit? calefieri ergo nullo pacto uidentur posse. At aduersarijs id quoque fieri posse concedamus, quid tum? nonne à circunfuso aëre deinde refrigerarentur, ex quo absurda satis, experimentoque aduersa res sequeretur, in omnibus nimirum uulnerationibus à globulis illatis escharam non reperiri, maximè enim coelo pluuioso eiectos globulos, escharam non indu cere, aequum esset, siquidem calor uel ex motu, uel ex bombardico puluere conceptus ab aëre, &pluuia refrigeraretur. ad diuersum tamen nos experientia exci tauit, quandoquidem in uulneribus omnibus, siue pluuioso, siue sudo, siue pruinoso, siue niuoso coelo à sphaerulis istis plumbeis impositis, semper mortua illa caro, attritaque conspicitur, quam isti ἔχαραν appellauêre, quae nullo modo ab igne, sed à contusione inducta est: Caeterum si globulos illos calorem capere ex ueloci duntaxat motu, &uiolentia ipsis globulis adhibita uelles, dicerem, neque aliter crederem, ab aëre frigido recenti, cui (dum fertur) semper occurrit, posse coelo etiam sereno extingui, quanquam in nostra adhuc persistamus sen tentia, neque in suo motu tantum concipere calorem affirmamus, ut carnem comburere ualeant.