Latin
BONONIENSIS, MEDICI AC PHILOSOPHI PRAE
Conrad Gessner, De chirurgia 248
Unproofread scanNot analysed yet
Si uerò ex uulgari illa opinione calorem manifestissimè per cipi diceres, si eiaculatus globus statim tangatur, qui parietem percusserit. Non tantum ob puluerem bombardicum, uel ob celerem motum, sed ex aeris collisione inter globulum &parietem, quae densa corpora sunt, contractum fuisse calorem responderem, &hoc idem animaduerteretur, si manu saxum uel ferrum in parietem, aut aliud quod corpore sit solido inijceretur, hoc tamen si in molle corpus iacularetur, non utique contingeret: quare globulis non tantum inesse calorem qui ustionem facere possit, patet: in illis tamen aliquem in esse calorem cum Aristotele sentimus, tantum autem ut corporis partes inurant, (quod nostris placuit aduersarijs) negamus: qui quamuis uulnera à globulis plumbeis inusta esse affirment, cum circa uulnera ipsa ruborem sequi uideant, inustarum tamen partium hoc solum esse proprium nolumus, quia in alijs quoque uulneribus, seu contusionibus, ob sanguinem tenuiorem, rubor, quem Graeci ἐρυσιπέλας appellant, sequi solet, qui quidem rubor, in contusionibus potissimum euenit, cum à contundente re maior fiat dolor quam ab incidente, ut in his qui flagello, aut uirga, aut alia re solida caesi fuêre, neque id temerè, siquidem facilius irritatus tenuior sanguis in corpore existens, ad particulam dolore affectam confluit, quemadmodum in corporis partibus ab ignita re ictis licet uidere. Proinde mirum non sit, si in globulorum uulnerationibus rubo, appareat, &dolor &grauitas sentiatur, ut abundè declaratum arbitror. Quod ue rò ad nonam usque diem uulnera ab ignita re facta increscant, &augeantur, uul garis opinio est, neque tamen ratione caret, quia escharam ab igne inductam nouem illis diebus abscedit, ut plurimum ex puris generatione, &adustae carnis putrefactione, uulgus, ex ignis natura, uulnera talia ad nonam usque diem augeri putauit, hoc tamen idem abscessione aliarum crustarum obseruatur, quae à rebus potentia causticis fiunt, quod si in istis uulneribus etiam apparet huiusmodi augmentum &dilatatio ex putrefactione &abscessione contusae carnis, non ex ignis natura (cum nullam ignis uim senserint) fieri dicemus.