Latin
248.1 to 248.4
Conrad Gessner, De chirurgia 248.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Habes igitur mi loannes uulnera à globulis illata adusta non esse, neque etiam ullam ignis uim passa esse. Quapropter ut adusta uulnera aut aliquo modo ab igne affecta non esse curanda, sed tanquam ab atterente re &contundente facta, medicanda, ut dicemus. Adde etiam non ut ueneno infectis, medicinas esse faciendas, quamuis alij, praeter contusionem perustionemque, ueneno infecta esse asseuerant, fortasse ita rem se habere ex hoc adducti, quia facilè uulnera huiusmodi depascentia serpentiaque fiunt. Verùm quantum errent, manifestum euadet, si ex quibus sclopetarius puluis constet, dixerimus. Recipit enim sulphur, nitrum, carbones salicum uel auellanarum, quorum nullum simplex uenenosum est, siue illud, ut internis medearis morbis exhibeas, si ue ut externis medicinam facias affecto loco apposueris, ut de sulphure uidere licet, quod à Galeno in libro de simplicium medicamentorum facultate, ad innumeros morbos sanandos maximè commendatur, ut ad scabiem &lepram tollendam, &ad quàm plurimos alios affectus fugandos, &ad uenenatorum quorundam morsus sanandos: de eo enim sic scribit, Sulphur omne trahendi uim possidet, estque temperamenti calidi, atque essentiae tenuis, adeò ut ad nulla uenenatorum animalium resistat. Si per interius propinatur, deleteria natura caret, ut ex Dioscoride libro quinto capite septuagesimo tertio colligimus, sic dicente. Prodest tussibus suspirosis, purulenta extussientibus, in ouo sumptum, aut suffitum. Nitrum uerò nostrum antiquorum authoritate carere ueneno non possum probare, nisi coniecturis quibusdam: quoniam nostrum nitrum, ex quo puluis sclopetarius constat, arte paratum est, modoque diuerso ab illo, quo antiquorum nitrum praeparabatur: Antiquorum enim nitrum, modo ex efflorescentia terrae cuiusdam, ut sal in mineris supra terram, colligebatur, modo arte ex aqua Nili fluminis fiebat, quemadmodum de salis praeparatione Plinius tradit, quo frequenter in arte medica utebatur. Nostrum autem nitrum fit ex terra diu sub tecto seruata, aut ex suum, uel ouium limo ster coreue, superfundendo aquam per diem, quae deinde nitrositatem in ea terra contentam contrahat: praeterea ad crassitiem quandam huiusmodi aqua decocta in nitri stirias uertitur mutaturque, ex quo sclopetarius puluis cum praedictis rebus, conficitur.