Latin
248.5 to 248.8
Conrad Gessner, De chirurgia 248.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Sed nitrum quoquomodo paratum fuerit, nihil aliud est, quàm terrae nitrositas quaedam concreta, nostro tempore in parietibus humidis nitrum eiusmodi colligitur: utcunque tamen paretur, nitrum siue epotum siue extrinsecus admotum, facultatis est digerentis, uirtutisque medię inter salem, &aphronitrum secundum Gal. viiij. &xi. de simp. med. fac. nostrum autem nitrum nenenosa ui praeditum sit nec ne, non liquet, nulla certe antiquorum authoritate uenenosa ui praeditum esse, possem affirmare. Verùm cum eodem modo quo antiquorum nitrum conficiatur, crederem nullo ueneno imbutum esse, &tutò ebibi posse, quemadmodum nonnulli, fidem adhibentes commen tarijs in Mes. à Monachis illis editis, impune medicamenta ex nitro confecta in magna copia sumpserunt, ex quo si epotum nitrum non nocet, corporis partibus admotum minus nocere credendum est, quoniam scabiei, &exulcerationibus cutis fortiter exiccando, ut sal (cum maiori tamen stipticitate) medetur. Veneni autem uim carbonibus salicis, aut auellanae inesse minus credendum est, mulieres eos in affectu picationis sine periculo comedentes uidimus: Carbones quoque nos in quadam praeparatione pillularum pro morbo Gallico, ut pulueris praecipitati colorem occultaremus, addidimus, tutoque exhibuimus. Si uerò externae corporis parti admoueantur nocebunt minus, cum tantum exiccent absque mordicatione, atque hoc in illis obseruauimus, qui quandoque characteres, cruces, uel literas in brachio, uel in alia corporis parte, pingunt, acu uel stilo compungendo, &cuticulam perforando, carbones deinde in tenuissimum pollinem redactos loco superponendo, &confricando, nullum tamen ueneni uestigium in perforata &compuncta cute apparet. Quod si ex admixtione nitri, sulphuris, &salicis uel auellanę carbonum, uim quandam mediam ueneno non carentem produci diceres, ut de antidoti uirtute, in theriacae qualitate contra uenenum dixit Andromachus, dicerem etiam puluerem istum ueneno praeditum non esse, sed uirtute tantum maximè exiccante, propter nitrum sulphurque crustam aliquam leuem inducentia, ut experientia nos docuit: si enim serpentibus ulceribus, uenis, uel alijs partibus adduntur, insigniter exiccant, exesionem interficiendo, nullamque uenenositatem (ut ita loquar) relinquendo: &id facilius intelligetur in illis, in quorum faciem granula pulueris, dum nimis sclopeti foramini, in quo primum puluis accenditur, admouent uultum, aut quouis modo alio, in faciem exiluerint, quae adeò ibi figuntur integra, ut perpetuò, post ulcusculi facti ab ipsis granulis percutientibus, &contundentibus consolidationem, (nisi maxima adhibita fuerit diligentia) ibi nigredo appareat, ut pluribus in calce huius tractatus, de hoc agemus, curationemque huiusmodi ulcusculorum, quam hactenus desiderauisti, scribemus, qualem (ut scis) illustri comiti Cornelio Bentiuolo iuueni strenuissimo adhibuimus, in cuius faciem, ac sinistri oculi adnatam, sclopetarij pulueris granula multa Romae, in illis ludis, de quibus paulò ante mentionem fecimus, prosiluerant, itaque carni infixa erant, cum nigredine non pauca, ut uisu turpissimum esset: ei tamen ita medicinam fecimus, ut ne macula quidem, nisi in adnata oculi, cui medicamenta admouere ueritus sum, relinqueretur: nullum tamen in hisce ulcusculis uenenum fuisse imbibitum, animaduertimus.