Latin
Caput XII
Conrad Gessner, De chirurgia 296-3
Unproofread scanNot analysed yet
Caput XII. LLVD primum in sanguinis missione uidendum est, an in hisce sclo petorum, siue archibusorum uulneribus, ea serie ac modo quo in alijs affectionibus huiusmodi euacuationem deposcentibus, mittendus sit, si ue id ratione, siue experimento, siue utroque fiat. Sed cum boni medici sit, quae partes corruptae sunt, instaurare, &quae incolumes tueri, in omni uenenata laesione, quae extrinsecus fit, ne uenenum per interiora loca diffundatur: detractio sanguinis aliena est: quamobrem à Medicis omnibus prohibetur, quemaddum &uehementior euacuatio per alui deiectionem. Quandoquidem ex eo con trà, ac opus est, accideret: scilicet non ut uenenata uis à uenis atque arterijs extrahatur (ut Medici consilium esse debet) sed ut ad interiora loca attrahatur, coacerueturque, quod noxium est. Quamobrem &si necessaria uideatur uenae incisio ob inflamationes prohibendas, humoresque minuendos, usque tamen in tertium, uel quartum diem differatur, necesse est, usque dum (inquam) ab omni ueneni suspicione per medicamenta, quae posuimus, eam scilicet uim habentia, tutus esse pos sis (ut praecipit Auic.) Quinetiam haud inconueniens est, si in sextum, uel septicap. 1. mum, uel octauum, uel etiam in uigesimum diem protrahatur: Asserit enim Gal. De sectione uenae. in sanguinis missione numerum dierum minimè attendendum esse. Cum igitur curationis initio, hoc est, tertio uel quarto die (ut diximus) sanguis mittendus est, ne scilicet ob eius plurimum dominium aegro quid mali accidat, tum pręstat (nisi quid urgeat) priori missione minus detrahere: iterumque eam repetere, immò si lubet, &tertio, cum uires maximè imbecillae sunt, (ut monet Galenus) siue in pe sectione hac uenae incisione intentio sit. Morbum ipsum per auersionem, uel euacuatio-uenae. nem, uel diminutionem, uel eradicationem peccantis materiae curare: siue mem brum à futuris Symptomatibus conseruare. Hora autem mittendi sanguinis ma Hora mittendi sanguinis. tutina tutior est, sub ortum Solem. Eo enim tempore aeris calor temperatus est, faciliorque est sanguinis motus, atque eò foelicior eius detractio, cùm eius proprium sit moueri à ternis horis ante lucem ad totidem horas post Solis exortum. Mittatur itaque ieiunè, atque aluo deiecta, ut moris est. Quando post satietatem nihil est agendum (ut inquit Celsus.) Nec te moueat quod inquit Ras. Ex Lib. 1. authoritate filij Mes. Scilicet in quolibet uenenato morsu: si dextra parte fuerit: eodem die sanguinem mittendum esse, illud quippe de scarificatione, quae ibi fieri debet, intelligendum est, ut infectus sanguis liberius profluat. Etenim subdit Ras. ex authoritate Albuma. aegrum manè gallinaceo pullo pingui cibanTract. 2. ca. 4. dum esse: ac tertio deinde die sanguinem mittendum: prohibetque id fieri secundo die propter debilitatem (ut ipse inquit) uirtutis ac uigilias. Monetque id, ubi comederit, &dormierit aeger, faciendum esse. Illud praetereà non inutile fore du ximus, si coelestium signorum, quibus humana membra subijciuntur, attendas uim. Qua enim hora dominantur, ex subiecto membro sanguinem mitti alienum est. Quemadmodum &ab alijs incisionibus abstinendum.