Latin
31.1 to 31.23
Constantinus Imperator, Epistolae 31.1-23
Unproofread scanNot analysed yet
(Conc. t. ii, p. 277, ed. Lab.) Const. Aug. catholicas Ecclesias Nicomediensium. Omnes probe nostis, fratres dilectissimi, Dominum Deum scilicet cl salvatorem Christum patrem et filium esse: Patrem dico sine principio, sine fine, parentem saeculi ipsius: Filium vero, hoc est Patris voluntatem, quae quidem neque per cogitationem aliquam assumpta est, neque ad operum suorum perfectionem per substantiam extrinsecus quaesitam accepta; qui enim hoc intelliget, hic habebit ad omne supplicii genus indefessam tolerantiam. Sed Dei filius Christus omnium opifex, et immortalitatis ipsius largitor genitus est, quantum ad fidem spectat eam qua credidimus: genitus est, imo vero progressus est ipse, cum omnino in Patre esset, ad eorum quae ab ipso facta sunt, ordinationem. Genitus igitur individuo quodam processu, voluntas enim simulatque domicilio ipsius infixa est, ea quae diversa indigent cura, secundum uniuscujusque qualitatem tractat atque administrat. Quid igitur est? quid inter Deum Patrem et Filium medium? nihil scilicet, ipsa enim rerum [completio cognitione accepit voluntatis imperium. non quidem separata ex Patris essentia voluntatem separavit. Quod vero ad ista sequitur, quis est qui Dominum meum Christum filium reverentia magis ductus quam stultitia metuit? Num itaque patitur Deus? postquam augusti corporis habitatio ad notitiam propriae sanctitatis properat: an cadit sub tactum illum quod separatum est a corpore? Num igitur separavit hoc quod a corporis humilitate ablatum est? num vero vivimus, licet ad mortem, animae gloria corpus asciverit? Quid igitur hic innoxia et sincera fides dubitatione dignum offendit? nonne vides Deum augustius corpus elegisse, quo fidei indicia et virtutis suae documenta voluit ostendere? et jam confusum a diabolo errorem, humani generis perniciem excutere, novamque religionis doctrinam dare ignorantiae documento, indignas mentis cogitationes purgare, deinde vero mortis cruciatus retundere, ac immortalitatis praemia longe ante praedicere.