Latin
31.24 to 31.45
Constantinus Imperator, Epistolae 31.24-45
Unproofread scanNot analysed yet
Sed vos, quos ut deinceps fratres appellem, charitatis communio facit (non ignoratis me conservum vestrum), non ignoratis vestrae salutis praesidium, cujus curam ingenue suscepi, et per quod non solum armatos hostes nostros devicimus, verum etiam viventes adhuc coegimus humanilalis veram (idem profiteri. Ego vero in lus bonis propter instaurationem orbis terrarum maxime gaudebam. Et enim admiratione plane dignum fuit tot gentes ad concordiam consensumque adduxisse, quae paulo ante dicebantur Deum ignorare. Verum quomodo cogniturae erant gentes ea, quae nullo contentionis studio intelligere curarent? Quid (igitur cogitatis, fratres carissimi, quod nos ipsos accuso? Christiani sumus, et miserabili affectu dissentimus. Haec igitur ipsa est fides nostra? haec sanctissimae legis doctrina? Sed quae tandem est causa, ob quam praesentis mali pernicies excitata est? O rem absurdam l summum odium, quod omnis indignationis magnitudinem excedit! Quae tandem visa est hujus atrocitas? num Dei Filium negat ex individua Dei substaritia processisse? Anne Deus ubique est? atqui hunc semper adesse nobis sentimus. Anne hujus potentia universitatis ornatus coaluit, atque separationis dissidio privatus est? Ne quid igitur a nobis actum sit, fratres carissimi, attendite, quaeso, praesentis doloris probationem. Vos illius confessores fore promisistis, quem esse negatis, cum vobis istud exitiabilis ille doctor persuaserit. Quis obsecro innocentem multitudinem ista docuit? Eusebius videlicet tyrannicae crudelitatis socius. Nam quod excubaret et omnino vigilaret pro tyranno, ex multis undique potest intelligi, siquidem istud episcoporum, eorumque vere episcoporum caedes testantur: istud crudelissima Christianorum persecutio palam clamat. Neque certe de iis quibus me affecit contumeliis hoc loco verba faciam, per quas adversariorum contra me concursus quantum fieri poterat maxime procurabantur, qui et oculis tanquam speculatoribus me observavit. Quin etiam ministerio prope militari, quo tyranno opem ferret, perfunctus est.