Latin
Epistolae, Anno Domini Cccxxxiii. Epistola Constantini Ad Saporem Regem Persarum
Constantinus Imperator, Epistolae 51.5
Unproofread scanNot analysed yet
Exhortatio ut Christianos in Perside agentes benevole complectatur. v. Quanta porro voluptate me affici censes, cum audio id quod mihi maxime in votis est, horum hominum multitudine, Christianorum scilicet (de his enim in praesentia loquor) nobilissima quaeque Persidis loca longe lateque esse decorata. Opto igitur ut et lux res quam florentissimae, et illorum perinde sint florentissimae: hoc est ut lux, sic illorum. Hoc enim modo summum omnium Dominum ac parentem Deum, propitium ac placatum habiturus es. Hos itaque, quando quidem talis tantusque es, libi commendo, Hos quandoquidem pietate excellis, tibi in manum trado, llos pro tua humanitate complectere. Sic enim ct tibi ipsi et nobis, hac tua fide immensum beneficium praestabis.