Latin
QUE INVENTIS
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 385.5
Unproofread scanNot analysed yet
Instrumen, tum Ccc tum moraliter consideratum, prout conjunctum est vel cum virtute vel cum vitio, novem numerat virtutes totidemque vitia. His terminis πάντα νοητὰ καὶ ὄντα subsunt. Hos subjectorum circulos excipiunt circuli Praedicatorum, Praedicata verò vel sunt absoluta, vel respectiva. Illa sunti. Bonitas. 2. Magnitudo. 3. Duratio. 4. Potestas. 5. Cognitio. 6. Appetitus. 7. Virtus. 8. Veritas. 9. Gloria. Habet verò hic circulus in pleno triangulum, in quo resident termini generaliores, Essentia, Unitas, Perfectio. Illis praedicatis generalibus specialia longo ordine, tam cognata, quam repugnantia substerni possunt, quae leguntur apud Petrum Gregor. lib. 3. Syntax. artis miribilis, &Alstedium in Clave artis Lullianae.