Latin
HYPOMNEMA III
Daniel Sennert, Hypomnemata physica 107
Unproofread scanNot analysed yet
Ut enim, dum fumum aliquem è pice vel ligno aliquo accenso videmus, putamus, procul esse corpus continuum, si tamen propiùs accedamus, &diligenter fumum intueamur, non continuum, imò nec contiguum corpus esse videmus: ita etiam de nubibus res sese habet, quae, antequam corpuscula mini na iterum coniungantur, quod fit in pluaive, non corpus continuum sunt, sed variarum atomorum mille myriades. Nubes autem ut diversi generis sunt, ita, dum rursum coeunt, diversa è nubibus generantur, pluviae, nix, grandines, venti, fulgura, &alia meteora dicta. Interdum tamen &corporum perfectè mistorum atomi meteoris permiscentur. Sunt enim secundò alterius, praeter elementares, generis atomi, (quas si quis prima mista appellare velit, suo sensu utatur) in quae, ut similaria, alia corpora composita resolvuntur. Et omnino in mistione rerum naturalium, seu quae fit in non viventibus, corpora, è quibus mista constant, ita in exiguas partes confringuntur, &comminuuntur, ut nullum seorsim, &per se agnosci possit. In omnibus etiam fermentationibus &digestionibus ac coctionibus, quae vel à natura, vel ab arte fiunt, nihil aliud agitur, quàm ut ad minima redigantur, &ea dibzy G Google &ea sibi arctissimè uniantur. Contra resolutio corporum naturalium, cùm ea, quae à natura, tum quae arte fit, nihil aliud est, quàm in minima corpora resolutio.